monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Seneca Maior, Controversiae, 9, 1, 13
hanc sic mutavit Arellius Fuscus: non dices me, Callia, ingratum: unde redemeris, cogita. memini deinde Fuscum, cum haec (ei) Adaei sententia obiceretur, non infitiari transtulisse se eam in Latinum; et aiebat non commendationis id se aut furti sed exercitationis causa facere: do, inquit, operam, ut cum optimis sententiis certem, nec illas corrumpere conor sed vincere. (multa oratores, historici, poetae Romani a Graecis dicta non subripuerunt sed provocaverunt.) tunc deinde rettulit [qua] Thucydidis sententiam: δειναὶ γὰρ αἱ εὐπραξίαι καὶ συσκιάσαι τὰ ἑκαστων ἁμαρτήματα, deinde Sallustianam: res secundae mire sunt vitiis optentui. cum sit praecipua in Thucydide virtus brevitas, hac eum Sallustius vicit et in suis illum castris cecidit; nam in sententia Graeca tam brevi habes, quae salvo sensu detrahas: deme vel συγκρύψαι vel συσκιάσαι, deme ἑκάστων; constabit sensus, etiamsi non aeque comptus, aeque tamen integer. at ex Sallusti sententia nihil demi sine detrimento sensus potest.